< 马太福音 16 >

1 法利赛人和撒都该人前来试探耶稣,要求他显化上天的上帝神迹。
Et accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
2 耶稣回答:“黄昏时你们会说:‘天色通红,明天一定是晴天。’
At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
3 清晨时你们会说:‘天色阴沉暗红,今天一定有风雨。’你们知道如何分辨天色预测天气,却不能分辨时代的征兆吗!
Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
4 不信上帝的邪恶之人如寻奇迹之兆,除了约拿的上帝神迹之外,不会有任何上帝神迹显化。”说罢,耶稣就离开了。
Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.
5 门徒到了对岸时,才发现忘记了带饼。
Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 耶稣对他们说:“你们要小心,提防法利赛人和撒都该人的酵母。”
Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
7 门徒们彼此争论:“他这样说是因为我们没有带饼吧。”
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
8 耶稣知道他们在说什么:“你们对我的信任太少了,为什么你们要议论没有饼这件事呢?
Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis?
9 你们难道还不明白吗?还记得用五块饼分给五千人,又装满了多少个篮子呢?
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 还记得用七块饼分给四千人,又装满了多少篮子?
neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 我说的并非关于饼,你们不明白吗?你们要提防法利赛人和撒都该人的酵母。”
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum?
12 这时门徒才领会,耶稣不是叫他们防备做饼用的酵母,而是提防法利赛人和撒都该人的教义。
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
13 耶稣来到该撒利亚,这里属于腓立比的地区。他问自己的门徒:“民众认为人子是谁?”
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14 他们回答:“有人说是施洗约翰,有人说是以利亚,也有人说是耶利米,或是某位先知。”
At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
15 耶稣继续问门徒:“你们认为我是谁?”
Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
16 西门(彼得)回答:“你是弥赛亚,是永生上帝之子。”
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
17 耶稣对他说:“约拿的儿子西门,你是真正有福之人,因为这启示并非源自凡人肉体,而是我的天父从天上赐予你。
Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bariona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
18 我还要告诉你:你是彼得,我要在这块岩石上创建我的教会,即使死亡的力量也不能胜过它。 (Hadēs g86)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. (Hadēs g86)
19 我要把天国的钥匙交给你,你在人间所禁止之事,也会在天国禁止,你在人间允许之事,也会在天国允许。”
Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
20 于是耶稣吩咐门徒,不可对人说他就是基督。
Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
21 此后,耶稣开始向门徒解释:他必须去耶路撒冷,然后会受到长老、祭司长和宗教老师的折磨迫害,被杀,在死后第三天复活。
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22 彼得于是把耶稣拉到一边,责怪他说:“上帝不容,主啊,千万不可如此,这事怎能发生在你身上。”
Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
23 耶稣转身对彼得说:“走开吧,撒旦!你是绊倒我的陷阱,因为你所思并非上帝之意,不过人类思想而已。”
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.
24 随后耶稣对门徒说:“如果有人愿意跟从我,就当舍弃自己,背起你的十字架追随我。
Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25 若你想拯救自己生命,必丧掉生命,但为我牺牲生命,必得生命。
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 纵使抓住全世界,却赔上自己的生命,有何益处?人能用什么换回自己的生命呢?
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 人子将在天父的荣耀中与众天使共同降临,届时他给每个人的,都是每个人行动应得的。
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
28 和你们说实话,站在这里的人,有的人必会在有生之年看见人子携其国度降临人间。”
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

< 马太福音 16 >