< 列王纪上 17 >

1 基列寄居的提斯比人以利亚对亚哈说:“我指着所事奉永生耶和华—以色列的 神起誓,这几年我若不祷告,必不降露,不下雨。”
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mea verba.
2 耶和华的话临到以利亚说:
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
3 “你离开这里往东去,藏在约旦河东边的基立溪旁。
Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in Torrente carith, qui est contra Iordanem,
4 你要喝那溪里的水,我已吩咐乌鸦在那里供养你。”
et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.
5 于是以利亚照着耶和华的话,去住在约旦河东的基立溪旁。
Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in Torrente carith, qui est contra Iordanem.
6 乌鸦早晚给他叼饼和肉来,他也喝那溪里的水。
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
7 过了些日子,溪水就干了,因为雨没有下在地上。
Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
8 耶和华的话临到他说:
Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
9 “你起身往西顿的撒勒法去,住在那里;我已吩咐那里的一个寡妇供养你。”
Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
10 以利亚就起身往撒勒法去。到了城门,见有一个寡妇在那里捡柴,以利亚呼叫她说:“求你用器皿取点水来给我喝。”
Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam.
11 她去取水的时候,以利亚又呼叫她说:“也求你拿点饼来给我!”
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
12 她说:“我指着永生耶和华—你的 神起誓,我没有饼,坛内只有一把面,瓶里只有一点油;我现在找两根柴,回家要为我和我儿子做饼;我们吃了,死就死吧!”
Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
13 以利亚对她说:“不要惧怕!可以照你所说的去做吧!只要先为我做一个小饼拿来给我,然后为你和你的儿子做饼。
Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
14 因为耶和华—以色列的 神如此说:坛内的面必不减少,瓶里的油必不缺短,直到耶和华使雨降在地上的日子。”
Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
15 妇人就照以利亚的话去行。她和她家中的人,并以利亚,吃了许多日子。
Quæ abiit, et fecit iuxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die
16 坛内的面果不减少,瓶里的油也不缺短,正如耶和华借以利亚所说的话。
hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.
17 这事以后,作那家主母的妇人,她儿子病了;病得甚重,以致身无气息。
Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus.
18 妇人对以利亚说:“神人哪,我与你何干?你竟到我这里来,使 神想念我的罪,以致我的儿子死呢?”
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
19 以利亚对她说:“把你儿子交给我。”以利亚就从妇人怀中将孩子接过来,抱到他所住的楼中,放在自己的床上,
Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cænaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
20 就求告耶和华说:“耶和华—我的 神啊,我寄居在这寡妇的家里,你就降祸与她,使她的儿子死了吗?”
Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?
21 以利亚三次伏在孩子的身上,求告耶和华说:“耶和华—我的 神啊,求你使这孩子的灵魂仍入他的身体!”
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius.
22 耶和华应允以利亚的话,孩子的灵魂仍入他的身体,他就活了。
Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23 以利亚将孩子从楼上抱下来,进屋子交给他母亲,说:“看哪,你的儿子活了!”
Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cænaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.
24 妇人对以利亚说:“现在我知道你是神人,耶和华借你口所说的话是真的。”
Dixitque mulier ad Eliam: Nunc, in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

< 列王纪上 17 >