< 历代志下 30 >

1 希西家差遣人去见以色列和犹大众人,又写信给以法莲和玛拿西人,叫他们到耶路撒冷耶和华的殿,向耶和华—以色列的 神守逾越节;
Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Ierusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel.
2 因为王和众首领,并耶路撒冷全会众已经商议,要在二月内守逾越节。
Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Ierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 正月间他们不能守;因为自洁的祭司尚不敷用,百姓也没有聚集在耶路撒冷;
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Ierusalem.
4 王与全会众都以这事为善。
Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5 于是定了命令,传遍以色列,从别是巴直到但,使他们都来,在耶路撒冷向耶和华—以色列的 神守逾越节;因为照所写的例,守这节的不多了。
Et decreverunt ut mitterent nuncios in universum Israel de Bersabee usque Dan ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Ierusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
6 驿卒就把王和众首领的信,遵着王命传遍以色列和犹大。信内说:“以色列人哪,你们当转向耶和华—亚伯拉罕、以撒、以色列的 神,好叫他转向你们这脱离亚述王手的余民。
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum eius, in universum Israel et Iudam iuxta id, quod rex iusserat, prædicantes: Filii Israel revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias, quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
7 你们不要效法你们列祖和你们的弟兄;他们干犯耶和华—他们列祖的 神,以致耶和华丢弃他们,使他们败亡,正如你们所见的。
Nolite fieri sicut patres vestri, et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 现在不要像你们列祖硬着颈项,只要归顺耶和华,进入他的圣所,就是永远成圣的居所;又要事奉耶和华—你们的 神,好使他的烈怒转离你们。
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris eius.
9 你们若转向耶和华,你们的弟兄和儿女必在掳掠他们的人面前蒙怜恤,得以归回这地,因为耶和华—你们的 神有恩典、施怜悯。你们若转向他,他必不转脸不顾你们。”
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum: fratres vestri, et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10 驿卒就由这城跑到那城,传遍了以法莲、玛拿西,直到西布伦。那里的人却戏笑他们,讥诮他们。
Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim, et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 然而亚设、玛拿西、西布伦中也有人自卑,来到耶路撒冷。
Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Ierusalem.
12 神也感动犹大人,使他们一心遵行王与众首领凭耶和华之言所发的命令。
In Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent iuxta præceptum regis, et principum verbum Domini.
13 二月,有许多人在耶路撒冷聚集,成为大会,要守除酵节。
Congregatique sunt in Ierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum, in mense secundo:
14 他们起来,把耶路撒冷的祭坛和烧香的坛尽都除去,抛在汲沦溪中。
et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Ierusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, proiecerunt in Torrentem cedron.
15 二月十四日,宰了逾越节的羊羔。祭司与利未人觉得惭愧,就洁净自己,把燔祭奉到耶和华殿中,
Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque, atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini:
16 遵着神人摩西的律法,照例站在自己的地方;祭司从利未人手里接过血来,洒在坛上。
Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem, et legem Moysi hominis Dei: Sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 会中有许多人尚未自洁,所以利未人为一切不洁之人宰逾越节的羊羔,使他们在耶和华面前成为圣洁。
eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his, qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 以法莲、玛拿西、以萨迦、西布伦有许多人尚未自洁,他们却也吃逾越节的羊羔,不合所记录的定例。希西家为他们祷告说:“凡专心寻求 神,就是耶和华—他列祖之 神的,虽不照着圣所洁净之礼自洁,求至善的耶和华也饶恕他。”
Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non iuxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20 耶和华垂听希西家的祷告,就饶恕百姓。
Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 在耶路撒冷的以色列人大大喜乐,守除酵节七日。利未人和祭司用响亮的乐器,日日颂赞耶和华。
Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque, et Sacerdotes per organa, quæ suo officio congruebant.
22 希西家慰劳一切善于事奉耶和华的利未人。于是众人吃节筵七日,又献平安祭,且向耶和华—他们列祖的 神认罪。
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus sollemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23 全会众商议,要再守节七日;于是欢欢喜喜地又守节七日。
Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 犹大王希西家赐给会众公牛一千只,羊七千只为祭物;众首领也赐给会众公牛一千只,羊一万只,并有许多的祭司洁净自己。
Ezechias enim rex Iuda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 犹大全会众、祭司、利未人,并那从以色列地来的会众和寄居的人,以及犹大寄居的人,尽都喜乐。
Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam Sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ, quæ venerat ex Israel; proselytorum quoque de Terra Israel, et habitantium in Iuda.
26 这样,在耶路撒冷大有喜乐,自从以色列王大卫儿子所罗门的时候,在耶路撒冷没有这样的喜乐。
Factaque est grandis celebritas in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
27 那时,祭司、利未人起来,为民祝福。他们的声音蒙 神垂听,他们的祷告达到天上的圣所。
Surrexerunt autem Sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.

< 历代志下 30 >