< 以西結書 23 >

1 耶和華的話又臨到我說:
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 「人子啊,有兩個女子,是一母所生,
Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt,
3 她們在埃及行邪淫,在幼年時行邪淫。她們在那裏作處女的時候,有人擁抱她們的懷,撫摸她們的乳。
et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
4 她們的名字,姊姊名叫阿荷拉,妹妹名叫阿荷利巴。她們都歸於我,生了兒女。論到她們的名字,阿荷拉就是撒馬利亞,阿荷利巴就是耶路撒冷。
Nomina autem earum Oolla maior, et Ooliba soror eius minor: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro earum nomina Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba.
5 「阿荷拉歸我之後行邪淫,貪戀所愛的人,就是她的鄰邦亞述人。
Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
6 這些人都穿藍衣,作省長、副省長,都騎着馬,是可愛的少年人。
vestitos hyacintho, principes, et magistratus, iuvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
7 阿荷拉就與亞述人中最美的男子放縱淫行,她因所戀愛之人的一切偶像,玷污自己。
Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus, in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
8 自從在埃及的時候,她就沒有離開淫亂,因為她年幼作處女的時候,埃及人與她行淫,撫摸她的乳,縱慾與她行淫。
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia eius, et illi confregerunt ubera pubertatis eius, et effuderunt fornicationem suam super eam.
9 因此,我將她交在她所愛的人手中,就是她所戀愛的亞述人手中。
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
10 他們就露了她的下體,擄掠她的兒女,用刀殺了她,使她在婦女中留下臭名,因他們向她施行審判。
Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios, et filias eius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factae sunt famosae mulieres, et iudicia perpetraverunt in ea.
11 「她妹妹阿荷利巴雖然看見了,卻還貪戀,比她姊姊更醜;行淫亂比她姊姊更多。
Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
12 她貪戀鄰邦的亞述人,就是穿極華美的衣服,騎着馬的省長、副省長,都是可愛的少年人。
ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus, et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
13 我看見她被玷污了,她姊妹二人同行一路。
Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
14 阿荷利巴又加增淫行,因她看見人像畫在牆上,就是用丹色所畫迦勒底人的像,
Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
15 腰間繫着帶子,頭上有下垂的裹頭巾,都是軍長的形狀,仿照巴比倫人的形像;他們的故土就是迦勒底。
et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
16 阿荷利巴一看見就貪戀他們,打發使者往迦勒底去見他們。
insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuncios ad eos in Chaldaeam.
17 巴比倫人就來登她愛情的床,與她行淫玷污她。她被玷污,隨後心裏與他們生疏。
Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima eius ab illis.
18 這樣,她顯露淫行,又顯露下體;我心就與她生疏,像先前與她姊姊生疏一樣。
Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
19 她還加增她的淫行,追念她幼年在埃及地行邪淫的日子,
Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in Terra Aegypti.
20 貪戀情人身壯精足,如驢如馬。
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21 這樣,你就想起你幼年的淫行。那時,埃及人擁抱你的懷,撫摸你的乳。」
Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.
22 阿荷利巴啊,主耶和華如此說:「我必激動你先愛而後生疏的人來攻擊你。我必使他們來,在你四圍攻擊你。
Propterea Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu,
23 所來的就是巴比倫人、迦勒底的眾人、比割人、書亞人、哥亞人,同着他們的還有亞述眾人,乃是作省長、副省長、作軍長有名聲的,都騎着馬,是可愛的少年人。
Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces, et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
24 他們必帶兵器、戰車、輜重車,率領大眾來攻擊你。他們要拿大小盾牌,頂盔擺陣,在你四圍攻擊你。我要將審判的事交給他們,他們必按着自己的條例審判你。
et venient super te instructi curru, et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
25 我必以忌恨攻擊你;他們必以忿怒辦你。他們必割去你的鼻子和耳朵;你遺留的人必倒在刀下。他們必擄去你的兒女;你所遺留的必被火焚燒。
Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum, et aures tuas praecident: et quae remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos, et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igne.
26 他們必剝去你的衣服,奪取你華美的寶器。
Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
27 這樣,我必使你的淫行和你從埃及地染來的淫亂止息了,使你不再仰望亞述,也不再追念埃及。
Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de Terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.
28 主耶和華如此說:我必將你交在你所恨惡的人手中,就是你心與他生疏的人手中。
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus, de quibus satiata est anima tua.
29 他們必以恨惡辦你,奪取你一切勞碌得來的,留下你赤身露體。你淫亂的下體,連你的淫行,帶你的淫亂,都被顯露。
Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
30 人必向你行這些事;因為你隨從外邦人行邪淫,被他們的偶像玷污了。
Fecerunt haec tibi quia fornicata es post Gentes, inter quas polluta es in idolis earum.
31 你走了你姊姊所走的路,所以我必將她的杯交在你手中。」
In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.
32 主耶和華如此說: 你必喝你姊姊所喝的杯; 那杯又深又廣,盛得甚多, 使你被人嗤笑譏刺。
Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem, quae est capacissima.
33 你必酩酊大醉,滿有愁苦, 喝乾你姊姊撒馬利亞的杯, 就是令人驚駭淒涼的杯。
Ebrietate, et dolore repleberis: calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
34 你必喝這杯,以致喝盡。 杯破又齦杯片, 撕裂自己的乳; 因為這事我曾說過。 這是主耶和華說的。
Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
35 主耶和華如此說:「因你忘記我,將我丟在背後,所以你要擔當你淫行和淫亂的報應。」
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas.
36 耶和華又對我說:「人子啊,你要審問阿荷拉與阿荷利巴嗎?當指出她們所行可憎的事。
Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis numquid iudicas Oollam, et Oolibam, et annuncias eis scelera earum?
37 她們行淫,手中有殺人的血,又與偶像行淫,並使她們為我所生的兒女經火燒給偶像。
Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
38 此外,她們還有向我所行的,就是同日玷污我的聖所,干犯我的安息日。
Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
39 她們殺了兒女獻與偶像,當天又入我的聖所,將聖所褻瀆了。她們在我殿中所行的乃是如此。
Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud: etiam haec fecerunt in medio domus meae.
40 「況且你們二婦打發使者去請遠方人。使者到他們那裏,他們就來了。你們為他們沐浴己身,粉飾眼目,佩戴妝飾,
Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuncium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
41 坐在華美的床上,前面擺設桌案,將我的香料膏油擺在其上。
Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum, et unguentum meum posuisti super eam.
42 在那裏有群眾安逸歡樂的聲音,並有粗俗的人和酒徒從曠野同來,把鐲子戴在二婦的手上,把華冠戴在她們的頭上。
Et vox multitudinis exultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
43 「我論這行淫衰老的婦人說:現在人還要與她行淫,她也要與人行淫。
Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
44 人與阿荷拉,並阿荷利巴二淫婦苟合,好像與妓女苟合。
Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres nefarias.
45 必有義人,照審判淫婦和流人血的婦人之例,審判她們;因為她們是淫婦,手中有殺人的血。」
Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio adulterarum, et iudicio effundentium sanguinem: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt.
46 主耶和華如此說:「我必使多人來攻擊她們,使她們拋來拋去,被人搶奪。
Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam:
47 這些人必用石頭打死她們,用刀劍殺害她們,又殺戮她們的兒女,用火焚燒她們的房屋。
Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios, et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
48 這樣,我必使淫行從境內止息,好叫一切婦人都受警戒,不效法你們的淫行。
Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
49 人必照着你們的淫行報應你們;你們要擔當拜偶像的罪,就知道我是主耶和華。」
Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.

< 以西結書 23 >