< 民數記 4 >

1 耶和華曉諭摩西、亞倫說:
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 「你從利未人中,將哥轄子孫的總數,照他們的家室、宗族,
Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
3 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,全都計算。
a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis.
4 哥轄子孫在會幕搬運至聖之物,所辦的事乃是這樣:
Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum
5 起營的時候,亞倫和他兒子要進去摘下遮掩櫃的幔子,用以蒙蓋法櫃,
ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
6 又用海狗皮蓋在上頭,再蒙上純藍色的毯子,把槓穿上。
et operient rursum velamen ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7 又用藍色毯子鋪在陳設餅的桌子上,將盤子、調羹、奠酒的爵,和杯擺在上頭。桌子上也必有常設的餅。
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
8 在其上又要蒙朱紅色的毯子,再蒙上海狗皮,把槓穿上。
extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes.
9 要拿藍色毯子,把燈臺和燈臺上所用的燈盞、剪子、蠟花盤,並一切盛油的器皿,全都遮蓋。
Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt:
10 又要把燈臺和燈臺的一切器具包在海狗皮裏,放在抬架上。
et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes.
11 在金壇上要鋪藍色毯子,蒙上海狗皮,把槓穿上。
Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
12 又要把聖所用的一切器具包在藍色毯子裏,用海狗皮蒙上,放在抬架上。
Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
13 要收去壇上的灰,把紫色毯子鋪在壇上;
Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
14 又要把所用的一切器具,就是火鼎、肉鍤子、鏟子、盤子,一切屬壇的器具都擺在壇上,又蒙上海狗皮,把槓穿上。
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
15 將要起營的時候,亞倫和他兒子把聖所和聖所的一切器具遮蓋完了,哥轄的子孫就要來抬,只是不可摸聖物,免得他們死亡。會幕裏這些物件是哥轄子孫所當抬的。
Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis:
16 「祭司亞倫的兒子以利亞撒所要看守的是點燈的油與香料,並當獻的素祭和膏油,也要看守全帳幕與其中所有的,並聖所和聖所的器具。」
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in Sanctuario sunt.
17 耶和華曉諭摩西、亞倫說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
18 「你們不可將哥轄人的支派從利未人中剪除。
Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:
19 他們挨近至聖物的時候,亞倫和他兒子要進去派他們各人所當辦的,所當抬的。這樣待他們,好使他們活着,不致死亡。
sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
20 只是他們連片時不可進去觀看聖所,免得他們死亡。」
Alii nulla curiositate videant quae sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
21 耶和華曉諭摩西說:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
22 「你要將革順子孫的總數,照着宗族、家室,
Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
23 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,全都數點。
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis.
24 革順人各族所辦的事、所抬的物乃是這樣:
Hoc est officium familiae Gersonitarum,
25 他們要抬帳幕的幔子和會幕,並會幕的蓋與其上的海狗皮,和會幕的門簾,
ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis,
26 院子的帷子和門簾(院子是圍帳幕和壇的)、繩子,並所用的器具,不論是做甚麼用的,他們都要經理。
cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,
27 革順的子孫在一切抬物辦事之上都要憑亞倫和他兒子的吩咐;他們所當抬的,要派他們看守。
iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 這是革順子孫的各族在會幕裏所辦的事;他們所看守的,必在祭司亞倫兒子以他瑪的手下。」
Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 「至於米拉利的子孫,你要照着家室、宗族把他們數點。
Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,你都要數點。
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii.
31 他們辦理會幕的事,就是抬帳幕的板、閂、柱子,和帶卯的座,
Haec sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
32 院子四圍的柱子和其上帶卯的座、橛子、繩子,並一切使用的器具。他們所抬的器具,你們要按名指定。
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
33 這是米拉利子孫各族在會幕裏所辦的事,都在祭司亞倫兒子以他瑪的手下。」
Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
34 摩西、亞倫與會眾的諸首領將哥轄的子孫,照着家室、宗族,
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,都數點了。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis:
36 被數的共有二千七百五十名。
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
37 這是哥轄各族中被數的,是在會幕裏辦事的,就是摩西、亞倫照耶和華藉摩西所吩咐數點的。
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
38 革順子孫被數的,照着家室、宗族,
Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
39 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,共有二千六百三十名。
a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis:
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
41 這是革順子孫各族中被數的,是在會幕裏辦事的,就是摩西、亞倫照耶和華藉摩西所吩咐數點的。
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 米拉利子孫中各族被數的,照着家室、宗族,
Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏辦事的,共有三千二百名。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis:
et inventi sunt tria millia ducenti.
45 這是米拉利子孫各族中被數的,就是摩西、亞倫照耶和華藉摩西所吩咐數點的。
hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 凡被數的利未人,就是摩西、亞倫並以色列眾首領,照着家室、宗族所數點的,
Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
47 從三十歲直到五十歲,凡前來任職、在會幕裏做抬物之工的,共有八千五百八十名。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
49 摩西按他們所辦的事、所抬的物,憑耶和華的吩咐數點他們;他們這樣被摩西數點,正如耶和華所吩咐他的。
Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.

< 民數記 4 >