< Job 4 >

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
提幔人以利法回答说:
2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
人若想与你说话,你就厌烦吗? 但谁能忍住不说呢?
3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
你素来教导许多的人, 又坚固软弱的手。
4 Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:
你的言语曾扶助那将要跌倒的人; 你又使软弱的膝稳固。
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
但现在祸患临到你,你就昏迷, 挨近你,你便惊惶。
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
你的倚靠不是在你敬畏 神吗? 你的盼望不是在你行事纯正吗?
7 Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
请你追想:无辜的人有谁灭亡? 正直的人在何处剪除?
8 Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
按我所见,耕罪孽、种毒害的人 都照样收割。
9 Flante Deo perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos:
神一出气,他们就灭亡; 神一发怒,他们就消没。
10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
狮子的吼叫和猛狮的声音尽都止息; 少壮狮子的牙齿也都敲掉。
11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
老狮子因绝食而死; 母狮之子也都离散。
12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius.
我暗暗地得了默示; 我耳朵也听其细微的声音。
13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
在思念夜中、异象之间, 世人沉睡的时候,
14 Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:
恐惧、战兢临到我身, 使我百骨打战。
15 Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
有灵从我面前经过, 我身上的毫毛直立。
16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
那灵停住, 我却不能辨其形状; 有影像在我眼前。 我在静默中听见有声音说:
17 Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut Factore suo purior erit vir?
必死的人岂能比 神公义吗? 人岂能比造他的主洁净吗?
18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
主不信靠他的臣仆, 并且指他的使者为愚昧;
19 Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
何况那住在土房、根基在尘土里、 被蠹虫所毁坏的人呢?
20 De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
早晚之间,就被毁灭, 永归无有,无人理会。
21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.
他帐棚的绳索岂不从中抽出来呢? 他死,且是无智慧而死。

< Job 4 >