< Actuum Apostolorum 15 >

1 Et quidam descendentes de Iudæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
從猶太下來的幾個人教訓弟兄們說:「若是你們不按梅瑟的慣例行割損,不能得救。」
2 Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
保祿和巴爾納伯同他們起了不少的爭執和辯論;大家就指定保祿和巴爾納伯,與他們中的幾個人,上耶路撒冷去見宗徒和長老,討論這問題。
3 Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phœnicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
他們由教會送走之後,就路過腓尼基和撒瑪黎雅,沿途敘述外邦人歸化的事,使眾弟兄非常喜歡。
4 Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
他們到了耶路撒冷,為教會、宗徒和長老所歡迎,就報告了天主偕同他們所行的一切大事。
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
卻有幾個信教的法利塞黨人起來說:「必須叫外邦人受割損,又應該命他們遵守梅瑟法律。」
6 Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
宗徒和長老們就開會商討此事。
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
辯論多時之後,伯多祿起來向他們說:「諸位仁人弟兄!你們深知,多時以前,天主就在你們中選定了,要藉我的口,為叫外邦人聽福音的道理而信從。
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis,
洞察人心的天主,已為他們作了證,因為賜給了他們聖神,如同賜給了我們一樣;
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
在我們和他們中間沒有作任何區別,因他以信德淨化了他們的心。
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
既然如此,現今你們為什麼試探天主,在門徒的頸項上,放上連我們的祖先和我們自己都不能負荷的軛呢﹖
11 Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
但是,我們信我們得救,是藉著主耶穌的恩寵,正和他們一樣。」
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
於是眾人都緘默不語,靜聽巴爾納伯和保祿述說天主藉著他們在外邦人中,行了怎樣大的徵兆與奇蹟。
13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
大家都不出聲之後,雅各伯接著說:「諸位仁人弟兄,請聽我說!
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
西滿述說了天主當初怎樣關心外邦人,由他們中選拔一個百姓,屬於自己名下;
15 Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
先知的話也正與此相合,如經上記載:『
16 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reædificabo, et erigam illud:
以後我要回來,重建達味已傾倒的居所;已坍塌了的,要把它重建而豎立起來,
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
為的是其餘的人,即一切以我的名得名的民族,要尋求上主:
18 Notum a sæculo est Domino opus suum. (aiōn g165)
這是很久以前,公佈這事的主說的。』 (aiōn g165)
19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
因此,按我的意見,不要再加給由外邦歸依天主的人煩難,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
只要函告他們戒避偶像的玷污和奸淫,戒食窒死之物和血。
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
因為自古以來,在各城內都有宣講梅瑟的人,每安息日在會堂中誦讀他的書。」
22 Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
當時,宗徒和長老同全教會決定,從他們中選幾個人,派他們同保祿和巴爾納伯去安提約基雅。所派的,有號稱巴爾撒巴的猶達和息拉,是弟兄中的領導人物。
23 scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ fratribus ex Gentibus, salutem.
他們帶去的信如下:「宗徒和長老弟兄們,給在安提約基雅、敘利亞和基里基雅由外邦歸化的弟兄們請安。
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
我們聽說有幾個從我們這裏去的,而並非我們所派去的人,講話擾亂你們,混亂了你們的心。
25 placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
我們取得同意後,決定揀選幾個人,派他們同我們可愛的巴爾納伯和保祿,到你們那裏去。
26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
此二人為了我們主耶穌基督的名,已付出了自己的性命。
27 Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
我們派猶達和息拉去,他們要親口報告同樣的事。
28 Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
因為聖神和我們決定,不再加給你們什麼重擔,除了這幾項重要的事:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
即戒食祭邪神之物、血和窒死之物,並戒避奸淫;若你們戒絕了這一切,那就好了。祝你們安好!」
30 Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
他們去後,就下到安提約基雅,聚集了眾人,遞上公函。
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
人們讀了,對這勸慰的話都十分歡喜。
32 Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
猶達和息拉,因為他們也是先知,就講了許多話,勸勉堅固弟兄們。
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
過了一些時候,弟兄們打發他們帶著請安的話,回到派他們的人那裏。
34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
【但是息拉決意留在那裏,只猶達一人回了耶路撒冷。】
35 Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
保祿和巴爾納伯卻留在安提約基雅施教,同別的許多人宣講主的道理。
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
過了些日子,保祿向巴爾納伯說:「我們要回去,視察我們曾講過主道的各城,看看弟兄怎麼樣了。」
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
巴爾納伯願意也帶號稱馬爾谷的若望同去,
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
但保祿認為不應帶他去,因為他從旁非里雅離開他們,沒有同他們一起去工作。
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
二人於是起了爭執,以致彼此分離。巴爾納伯遂帶馬爾谷,乘船往塞浦路斯去了。
40 Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
保祿卻揀選了息拉,蒙弟兄們將他託於主的恩寵以後,
41 Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum, et seniorum.
也起身走了,他走遍了敘利亞和基里基雅,堅固各教會。

< Actuum Apostolorum 15 >