< Hiezechielis Prophetæ 35 >

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
ויהי דבר יהוה אלי לאמר
2 Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
בן אדם שים פניך על הר שעיר והנבא עליו
3 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
ואמרת לו כה אמר אדני יהוה הנני אליך הר שעיר ונטיתי ידי עליך ונתתיך שממה ומשמה
4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
עריך חרבה אשים ואתה שממה תהיה וידעת כי אני יהוה
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
יען היות לך איבת עולם ותגר את בני ישראל על ידי חרב--בעת אידם בעת עון קץ
6 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
לכן חי אני נאם אדני יהוה כי לדם אעשך ודם ירדפך אם לא דם שנאת ודם ירדפך
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem.
ונתתי את הר שעיר לשממה ושממה והכרתי ממנו עבר ושב
8 Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent.
ומלאתי את הריו חלליו גבעותיך וגיאותיך וכל אפיקיך חללי חרב יפלו בהם
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
שממות עולם אתנך ועריך לא תישבנה (תשובנה) וידעתם כי אני יהוה
10 Eo quod dixeris: Duæ gentes, et duæ terræ meæ erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:
יען אמרך את שני הגוים ואת שתי הארצות לי תהיינה--וירשנוה ויהוה שם היה
11 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero.
לכן חי אני נאם אדני יהוה ועשיתי כאפך וכקנאתך אשר עשיתה משנאתיך בם ונודעתי בם כאשר אשפטך
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt.
וידעת כי אני יהוה שמעתי את כל נאצותיך אשר אמרת על הרי ישראל לאמר שממה (שממו) לנו נתנו לאכלה
13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
ותגדילו עלי בפיכם והעתרתם עלי דבריכם אני שמעתי
14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam.
כה אמר אדני יהוה כשמח כל הארץ שממה אעשה לך
15 Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.
כשמחתך לנחלת בית ישראל על אשר שממה--כן אעשה לך שממה תהיה הר שעיר וכל אדום כלה וידעו כי אני יהוה

< Hiezechielis Prophetæ 35 >