< Actuum Apostolorum 23 >

1 Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
ᏉᎳᏃ ᎤᏯᏅᏒᎯ ᏚᎧᎿᎭᏅ ᏗᏂᎳᏫᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎢᏥᏍᎦᏯ ᎢᏓᏓᏅᏟ, ᎪᎯ ᎢᎦ ᎢᏯᏍᏗ, ᎠᏆᏓᏅᏙ ᎠᏆᏎᎮᎲ ᏓᎩᎸᏫᏍᏓᏁᎲᎩ ᏂᎦᎥ ᏚᏳᎪᏛ ᎨᏒ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᎦᏔᎲᎢ.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
ᎡᏂᎾᏯᏃ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ-ᎨᎶᎯ ᏚᏂᏤᎸᎩ ᎦᏙᎬ ᎾᎥ ᎠᏂᏙᎾᎢ ᎠᎰᎵ ᎬᏩᏂᏍᏗᏱ.
3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti?
ᏉᎳᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏓᏨᏂᎵ ᏂᎯ, ᎠᏐᏱ ᎤᏁᎬ ᎢᎬᏁᎸᎯ; ᏦᎳᏰᏃ ᎨᎵ ᏗᏍᏇᎪᏓᏁᏗᏱ ᎾᏍᎩᏬ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ ᏂᎦᏪᏍᎬᎢ? ᏥᎪᏃ ᎢᎯᏁᎦ ᎥᏋᏂᏍᏗᏱ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ ᏙᎯᎦᏘᎴᎦ?
4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
ᎾᎥᏃ ᎠᏂᏙᎾᎢ ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏒᎩ; ᏥᎪ ᎦᎯᏐᏢᏗᎭ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ-ᎨᎶᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵᎦ?
5 Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
ᏉᎳᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎢᏓᏓᏅᏟ, ᎥᏝ ᏱᎨᎵᏍᎨ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ-ᎨᎶᎯ ᎨᏒᎢ; ᎯᎠᏰᏃ ᏥᏂᎬᏅ ᏥᎪᏪᎳ; “ᏞᏍᏗ ᎤᏐᏅ ᏱᏁᏤᎮᏍᏗ ᏣᎦᏁᎶᏗ ᏗᏣᏤᎵ ᏴᏫ ᎤᎾᏤᎵᎦ.”
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum, et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
ᏉᎳᏃ ᎤᏙᎴᎰᏒ ᎢᎦᏛ ᎠᏂᏌᏚᏏ ᎨᏒᎢ, ᎢᎦᏛᏃ ᎠᏂᏆᎵᏏ, ᎤᏪᎷᏅᎩ ᏕᎦᎳᏫᎥᎢ ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎢᏥᏍᎦᏯ ᎢᏓᏓᏅᏟ, ᎠᏴ ᏥᏆᎵᏏ, ᎠᏆᎵᏏ ᎤᏪᏥ; ᎤᏚᎩ ᎬᏗ ᎨᏒ ᎠᎴ ᎠᏲᎱᏒ ᏗᎴᎯᏐᏗ ᎨᏒ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᎭ ᎠᏆᎵᏱᎵᏕᎭ.
7 Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter Pharisaeos, et Sadducaeos, et soluta est multitudo.
ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏪᏒ, ᎤᏂᏲᏠᎯᏎᎸᎩ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎠᎴ ᎠᏂᏌᏚᏏ, ᎤᏂᏣᏘᏃ ᎨᏒ ᏔᎵ ᏄᎾᏓᏛᎩ.
8 Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque Spiritum: Pharisaei autem utraque confitentur.
ᎠᏂᏌᏚᏏᏰᏃ ᎯᎠ ᎾᏂᏪᏎᎪᎢ; ᎥᏝ ᏗᎴᎯᏐᏗ ᏱᎩ, ᎥᏝ ᎠᎴ ᏰᎭ ᏗᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᎠᎴ ᎠᏓᏅᏙ; ᎠᏂᏆᎵᏏᏍᎩᏂ ᎢᏧᎳ ᎠᏃᎯᏳᎲᏍᎦ.
9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si Spiritus locutus est ei, aut Angelus?
ᎤᏣᏘᏃ ᎤᏁᎷᏅᎩ; ᏗᏃᏪᎵᏍᎩᏃ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎤᎾᎵᎪᏒ ᎤᎾᎵᎪᎯ ᏚᎾᎴᏅ ᎤᎾᏗᏒᎩ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏒᎩ; ᎥᏝ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᏲ ᏲᏥᏩᏛᎡᎭ ᎯᎠ ᎠᏍᎦᏯ, ᎢᏳᏍᎩᏂ ᎠᏓᏅᏙ ᎠᎴ ᏗᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᎤᏁᏤᎸᎯ ᎨᏎᏍᏗ, ᏞᏍᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏤᏓᏟᏴᎡᎸᎩ.
10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
ᎤᏣᏘᏃ ᎤᏂᏲᏠᎯᏎᎸ, ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ ᎠᏍᎦᎢᎲᎢ ᏉᎳ ᏱᎬᏪᏓᎦᎸᎥᎦ ᎡᎵᏍᎬᎢ, ᏚᏁᏤᎸᎩ ᎠᏂᏯᏫᏍᎩ ᎤᏁᏅᏍᏗᏱ ᎠᎴ ᏫᏚᎾᏑᎦᎸᏙᏗᏱ, ᎠᎴ ᎤᏂᏴᏔᏂᎯᏍᏗᏱ ᏗᏐᏴᎢ.
11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari.
ᎾᎯᏳᏃ ᏒᏃᏱ ᏫᏄᎵᏍᏔᏅ, ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎾᎥ ᎤᎴᏁᎴᎢ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᎤᎦᎵᏍᏗ ᏣᏓᏅᏖᏍᏗ, ᏉᎳ, ᎬᏂᎨᏒᏰᏃ ᏥᏂᏍᏋᏁᎸ ᏥᎷᏏᎵᎻ, ᎾᏍᏉ ᎬᏂᎨᏒ ᏅᏓᏍᏋᏁᎵ ᏣᏂ.
12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
ᏑᎾᎴᏃ ᏄᎵᏍᏔᏅ ᎩᎶ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᎠᏂᏧᏏ ᎤᎾᎵᎪᏁᎢ, ᎤᎾᏎᎵᏔᏁ ᏚᎾᏓᏁᏤᎴ ᎨᏥᏍᎩᏅᏗᏍᏗᏱ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ; ᎥᏝ ᎪᎱᏍᏗ ᏴᎨᏗᎦ ᎠᎴ ᏴᎨᏓᏗᏔ, ᎬᏂ ᏉᎳ ᎡᏗᎸᎯ ᎨᏎᏍᏗ.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc coniurationem fecerant:
ᏅᎦᏍᎪᎯᏃ ᎤᏗᏢᏍᏙᏗ ᎾᏂᎥᎩ ᎾᏍᎩ ᎢᏧᎾᏓᏪᏎᎸᎯ.
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏂᎬᏫᏳᏒ ᎠᏥᎸ ᎠᏁᎶᎯ ᎠᎴ ᏗᏂᎳᏫᎩ, ᏚᏂᎷᏤᎸᎩ ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏒᎩ; ᎣᎦᏎᎵᏔᏅ ᏙᎦᏓᏁᏤᎸ ᎣᎩᏍᏛᏗᏍᏗᏱ, ᎪᎱᏍᏗ ᎣᎦᏅᏍᎦᎶᏗᏱ ᎠᎴ ᎣᎦᏚᎩᏍᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ ᎬᏂ ᏉᎳ ᎣᏥᎸᎯ ᎨᏎᏍᏗ.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
Ꭷ ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏂᎯ ᎠᎴ ᏗᏂᎳᏫᎩ ᎢᏣᎵᎪᎲᎦ, ᎡᏥᏔᏂᏲᏏ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ, ᎤᎩᏨᏅ ᎢᏣᏘᏃᎮᏗᏱ, ᎤᏟ ᎢᎦᎢ ᎪᎱᏍᏗ ᎢᏣᏛᏛᏗᏱ ᏥᏣᏚᎵᏍᎪ ᎾᏍᎩᏯᎢ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᎠᎫᎢᏍᏗᏍᎬᎢ, ᎠᏴᏃ ᎠᏏᏉ ᎾᎥ ᏂᎦᎷᎬᎾ ᎨᏎᏍᏗ, ᎣᎦᏛᏅᎢᏍᏗ ᎣᏥᎢᏍᏗᏱ.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo.
ᏉᎳᏃ ᎤᏙ ᎤᏪᏥ ᎤᏛᎦᏅ ᎤᏂᎭᎷᎬᎢ, ᎤᏬᏅᏒᎩ, ᏗᏐᏴ ᏭᏴᎸᎩ, ᎠᎴ ᏭᏃᏁᎸᎩ ᏉᎳ.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
ᏉᎳᏃ ᏭᏯᏅᎲ ᎠᏏᏴᏫ ᎠᏍᎪᎯᏧᏈ ᏗᏘᏂᏙᎯ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎯᎠ ᎠᏫᏅ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ ᏄᏬᎸ ᏫᏯᏘᏅᏍᏓ, ᎪᎱᏍᏗᏰᏃ ᎤᎭ ᎤᏃᏁᏗ.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
ᎰᏩᏃ ᎤᏯᏅᎲ, ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ ᏭᏘᏃᎮᎸᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᏉᎳ ᎠᏴᎩ ᏩᎩᏯᏅᎲᎩ, ᎠᎩᏔᏲᏎᎸᎩ ᎯᎠ ᎠᏫᏅ ᎬᏯᏘᏃᎮᏗᏱ, ᎾᏍᎩ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᎭ ᏣᏃᏁᏗ.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi?
ᏄᎬᏫᏳᏒᏃ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ ᎤᏬᏯᏁᏒ, ᎢᏴᏛ ᎤᏕᎵᏒ ᏭᏘᏅᏍᏔᏅᎩ, ᎤᏛᏛᏅᎩ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᎦᏙ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᏍᎩᏃᏁᏗ ᏥᎩ?
20 Ille autem dixit: Iudaeis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
ᎯᎠᏃ ᏄᏪᏒᎩ; ᎠᏂᏧᏏ ᎤᎾᏓᏅᏖᎸ ᎨᏣᏔᏲᏎᏗᏱ ᎤᎩᏨᏅ ᏕᎦᎳᏫᎥ ᏫᏯᏘᏃᎯᏍᏗᏱ ᏉᎳ, ᎾᏍᎩᏯ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᏟ ᎢᎦᎢ ᏨᏗᎾᏛᏛᏂᏐᎢ.
21 tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, expectantes promissum tuum.
ᎠᏎᏃ ᏞᏍᏗ ᏙᎯᏳᏅᎩ; ᏅᎦᏍᎪᎯᏰᏃ ᎤᏗᏢᏍᏙᏗ ᎢᏯᏂᏛ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᎬᏩᎭᎷᎦ, ᎾᏍᎩ ᎤᎾᏎᎵᏔᏅᎯ ᏚᎾᏓᏁᏤᎸ ᎤᎾᎵᏍᏓᏴᏗᏱ ᎠᎴ ᎤᎾᏗᏔᏍᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ, ᎬᏂ ᎤᏂᎸᎯ ᎨᏎᏍᏗ; ᎿᎭᏉᏃ ᎤᎾᏛᏅᎢᏍᏗ ᎠᏂᎦᏘᏴ ᎤᎾᏛᎪᏗᏱ ᏣᏚᎢᏍᏔᏅᎢ.
22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ei ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
ᎾᏍᎩᏃ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᏓᏘᏂᏙᎯ ᎤᏪᎧᏅᎩ ᎠᏫᏅ ᎠᎴ ᎠᏁᏤᎸᎩ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᏞᏍᏗ ᎩᎶ ᎯᏃᏁᎸ ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᎬᏂᎨᏒ ᏂᏍᏋᏁᎸᎢ.
23 Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis:
ᏫᏚᏯᏅᎲᏃ ᎠᏂᏔᎵ ᎠᏍᎪᎯᏧᏈ ᏗᎾᏓᏘᏂᏙᎯ, ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᏗᏍᏓᏛᏅᎢᏍᏓ ᏔᎵᏧᏈ ᎠᏂᏯᏫᏍᎩ, ᎠᎴ ᎦᎵᏆᏍᎪᎯ ᏧᎾᎩᎸᏗ, ᎠᎴ ᏗᏓᏘᏍᏗ ᏗᏂᏂᏙᎯ ᏔᎵᏧᏈ, ᏏᏌᎵᏱ ᎠᏁᏒᎭ ᏐᎣᏁᎵᏁ ᎢᏳᏟᎶᏛ ᏒᏃᏱ;
24 et iumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem,
ᎠᎴ ᏗᎩᎸᏙᏗ ᏗᏍᏓᏛᏅᎢᏍᏓ ᎾᏍᎩ ᏉᎳ ᎠᎾᎩᎸᏔᏅᎭ, ᎠᎴ ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᏩᎾᏘᏃᎮᎸᎭ ᏈᎵᏏ ᎤᎬᏫᏳᎯ.
25 (Timuit enim ne forte raperent eum Iudaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam)
ᎤᏬᏪᎳᏅᎩᏃ ᎯᎠ ᏫᏄᏪᏎᎸᎩ;
26 scribens ei epistolam continentem haec: CLAUDIUS Lysias optimo Praesidi, Felici salutem.
“ᎠᏴ ᏠᏗᏯ-ᎵᏏᏯ ᏫᎬᏲᎵᎦ ᎤᏣᏘ ᎰᏍᏛ ᏣᎬᏫᏳᎯ ᏈᎵᏏ.
27 Virum hunc comprehensum a Iudaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est:
ᎯᎠ ᎠᏍᎦᏯ ᎠᏂᏧᏏ ᎬᏩᏂᏴᎲᎩ, ᎠᎴ ᏓᎬᏩᎵᏒᎩ, ᎿᎭᏉ ᎠᏂᏯᏫᏍᎩ ᏕᎦᏘᏅᏒᎩ, ᎠᎴ ᏥᏍᏕᎸᎲᎩ, ᎠᏆᏛᎦᏅᎯ ᎨᏒ ᎠᎶᎻ ᎨᏒᎢ.
28 Volensque scire causam, quam obiiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
ᎠᏆᏚᎸᎲᏃ ᎠᏆᏙᎴᎰᎯᏍᏗᏱ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎬ ᎬᏬᎯᏍᏗᏍᎬᎢ, ᏥᏯᏘᏃᎸᎩ ᏓᏂᎳᏫᎥᎢ.
29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
ᎠᏆᏙᎴᎰᏒᏃ ᎾᏍᎩ ᏧᏂᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗᏉ ᎧᏃᎮᏗ ᎨᏒ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎬ ᎠᎫᎢᏍᏗᏍᎬᎢ ᎬᏩᏲᎱᎯᏍᏗᏃ ᎠᎴ ᎦᏰᎦᎸᏍᏗ ᎨᏒ ᎪᎱᏍᏗ ᎾᎫᎢᏍᏛᎾ ᎨᏒᎢ.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te denuncians: et accusatoribus ut dicant apud te, Vale.
ᎠᎴ ᎥᎩᏃᏁᎸ ᎠᏂᏧᏏ ᎤᏂᎭᎷᎬ ᎾᏍᎩ ᎠᏍᎦᏯ, ᎩᎳᏉ ᎢᏴᏛ ᎠᏆᏓᏅᏒ ᏗᏦᎸᎢ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎦᏥᏁᏤᎸ ᎬᏭᎯᏍᏗᏍᎩ ᎯᎦᏔᎲ ᎤᏂᏃᎮᏗᏱ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎬ ᎠᏄᎯᏍᏗᏍᎬᎢ. ᏙᎯᏱ ᏂᏣᏛᎿᎭᏕᎨᏍᏗ.”
31 Milites ergo secundum praeceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
ᎠᏂᏯᏫᏍᎩᏃ, ᏂᎨᏥᏪᏎᎸ ᎨᏥᏁᏤᎸ ᏄᎾᏛᏁᎸ, ᎤᏂᏯᏅᎲᎩ ᏉᎳ, ᎠᎴ ᏒᏃᏱ ᏭᏂᎶᏒ, ᎥᏗᏇᏗ ᏭᎾᏘᏃᎸᎩ.
32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
ᎤᎩᏨᏛᏃ ᏧᎾᎩᎸᏗ ᎤᎾᏘᏅᏍᏗ ᏄᏅᏁᎸ, ᎠᏂᏯᏫᏍᎩ ᎤᎾᏨᏒᎩ, ᏗᏐᏴ ᏭᏂᎶᏒᎩ.
33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
ᎾᏍᎩᏃ ᏧᎾᎩᎸᏗ ᏏᏌᎵᏱ ᏭᏂᎷᏨ, ᎠᎴ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎪᏪᎵ ᎤᏂᏅᏁᎸ, ᎾᏍᏉ ᏉᎳ ᏚᏂᏲᎯᏎᎸᎩ.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia,
ᎤᎬᏫᏳᎯᏃ ᎤᎪᎵᏰᎥ, ᎤᏛᏛᏅᎩ ᎾᎿᎭᏍᎦᏚᎩ ᎡᎯ ᎨᏒᎢ, ᎤᏛᎦᏅᏃ ᏏᎵᏏᏱ ᎡᎯ ᎨᏒᎢ,
35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
ᎯᎠ ᏄᏪᏒᎩ; ᏓᎬᏯᏛᎦᏁᎵ ᎨᏧᎯᏍᏗᏍᎩ ᎾᏍᏉ ᎠᏂᎷᏨᎭ. ᎤᏁᏨᎩᏃ ᎠᏥᎦᏘᏗᏍᏗᏱ ᎡᎶᏛ ᎤᏤᎵ ᏗᎫᎪᏙᏗᏱ ᎠᏓᏁᎸᎢ.

< Actuum Apostolorum 23 >