< Genesis 6 >

1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
当人在世上多起来、又生女儿的时候,
2 Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
神的儿子们看见人的女子美貌,就随意挑选,娶来为妻。
3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
耶和华说:“人既属乎血气,我的灵就不永远住在他里面;然而他的日子还可到一百二十年。”
4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
那时候有伟人在地上,后来 神的儿子们和人的女子们交合生子;那就是上古英武有名的人。
5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
耶和华见人在地上罪恶很大,终日所思想的尽都是恶,
6 poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
耶和华就后悔造人在地上,心中忧伤。
7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli. poenitet enim me fecisse eos.
耶和华说:“我要将所造的人和走兽,并昆虫,以及空中的飞鸟,都从地上除灭,因为我造他们后悔了。”
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
惟有挪亚在耶和华眼前蒙恩。
9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.
挪亚的后代记在下面。挪亚是个义人,在当时的世代是个完全人。挪亚与 神同行。
10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Iapheth.
挪亚生了三个儿子,就是闪、含、雅弗。
11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
世界在 神面前败坏,地上满了强暴。
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram)
神观看世界,见是败坏了;凡有血气的人在地上都败坏了行为。
13 dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
神就对挪亚说:“凡有血气的人,他的尽头已经来到我面前;因为地上满了他们的强暴,我要把他们和地一并毁灭。
14 Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus.
你要用歌斐木造一只方舟,分一间一间地造,里外抹上松香。
15 Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
方舟的造法乃是这样:要长三百肘,宽五十肘,高三十肘。
16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arcae pones ex latere: deorsum, coenacula, et tristega facies in ea.
方舟上边要留透光处,高一肘。方舟的门要开在旁边。方舟要分上、中、下三层。
17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: et Universa quae in terra sunt, consumentur.
看哪,我要使洪水泛滥在地上,毁灭天下;凡地上有血肉、有气息的活物,无一不死。
18 Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
我却要与你立约;你同你的妻,与儿子儿妇,都要进入方舟。
19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
凡有血肉的活物,每样两个,一公一母,你要带进方舟,好在你那里保全生命。
20 De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
飞鸟各从其类,牲畜各从其类,地上的昆虫各从其类,每样两个,要到你那里,好保全生命。
21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
你要拿各样食物积蓄起来,好作你和它们的食物。”
22 Fecit igitur Noe omnia, quae praeceperat illi Deus.
挪亚就这样行。凡 神所吩咐的,他都照样行了。

< Genesis 6 >

The World is Destroyed by Water
The World is Destroyed by Water