< Marcum 2 >

1 Et iterum intravit Capharnaum post dies octo,
第三項 人々イエズスに反抗し始む 數日の後、イエズス復カファルナウムに入り給ひしが、
2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
家に居給ふ事聞えしかば、人々夥しく集り來り、門口すら隙間もなき程なるに、イエズス彼等に教を宣べ居給へり。
3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur.
茲に人々、四人に舁かれたる一個の癱瘋者を齎ししが、
4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
群衆の為に之をイエズスに差出だすこと能はざれば、居給ふ處の屋根を剥ぎて之を開き、癱瘋者の臥せる床を吊下せり。
5 Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
イエズス彼等の信仰を観て、癱瘋者に向ひ、子よ、汝の罪赦さる、と曰ひしかば、
6 Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
或律法學士等其處に坐し居て、心に思ひけるは、
7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
彼何ぞ斯の如く云ふや、是冒涜するなり、神獨の外、誰か罪を赦すことを得んや、と。
8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
イエズス彼等の斯く思へるを直に其心に知りて曰ひけるは、何為ぞ然る思ひを心に懐ける。
9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
癱瘋者に汝の罪赦さると云ふと、起きて床を取りて歩めと云ふと、孰か易き。
10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico)
然て汝等をして、人の子地に於て罪を赦すの権あることを知らしめん、とて癱瘋者に向ひ、
11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
我汝に命ず、起きよ、床を取りて己が家に往け、と曰ひしに、
12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit inde coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
彼忽ち起きて床を取り、衆人見る目前を過行きしかば、皆感嘆に堪へず、神に光榮を歸し、我等曾て斯の如き事を見ざりき、と云ふに至れり。
13 Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
イエズス又湖辺に出で給ひしに、群衆挙りて來りければ、彼等を教へ居給ひしが、
14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
通りがけに、アルフェオの子レヴィが収税署に坐せるを見て、我に從へ、と曰ひしかば、彼起ちて從へり。
15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui sequebantur eum.
斯て彼の家にて食に就き給ひければ、多くの税吏と罪人とは、イエズス及其弟子等と共に列席したり、蓋イエズスに從へる者既に多かりき。
16 Et Scribae, et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
律法學士ファリザイ人等、イエズスが税吏及罪人と共に食し給ふを見て、其弟子等に曰ひけるは、汝等の師は何故税吏罪人と共に飲食するぞ、と。
17 Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui malehabent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
イエズス之を聞きて彼等に曰ひけるは、壮健なる者は醫者を要せず、病ある者こそ[之を要するなれ]、即我が來りしは義人を召ぶ為に非ずして、罪人を[召ぶ為なり]、と。
18 Et erant discipuli Ioannis, et Pharisaei ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
ヨハネの弟子等とファリザイ人とは断食したりければ、來りてイエズスに云ひけるは、ヨハネとファリザイ人との弟子は断食するに、汝の弟子は何故に断食せざるぞ、と。
19 Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare.
イエズス彼等に曰ひけるは、新郎の己等と共に在る間、介添争でか断食することを得ん。新郎の共に在る間は彼等断食することを得ず。
20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus.
然れど新郎の彼等の中より取去らるる日來らん、其日には断食せん。
21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit.
新布の片を古き衣服に補ぐ人はあらず、然せば其新しき補は却て古き物を引裂きて、破綻は大いなるべし。
22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
又新しき酒を古き皮嚢に盛る人はあらず、若然せば酒は皮嚢を裂きて流れ、皮嚢も亦廃らん、新しき酒は新しき皮嚢にこそ盛るべけれ、と。
23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt progredi, et vellere spicas.
主又、安息日に當りて、麦畑を過り給へるに、弟子等歩みつつ穂を摘始めしかば、
24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet?
ファリザイ人イエズスに向ひ、看よ、彼等が安息日に為すべからざる事を為せるは何ぞや、と云ひければ、
25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
イエズス曰ひけるは、ダヴィドが急に迫りて、己も伴へる人々飢ゑし時に為しし事を、汝等読まざりしか、
26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?
即如何にして、大司祭アビアタルの時、神に家に入りて、司祭等の外は食すべからざる供の麪を食し、伴へる人々にも與へしかを。
27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
又曰ひけるは、安息日は人の為に設けられて、人は安息日の為に造られず、
28 Itaque Dominus est filius hominis, etiam sabbati.
然れば人の子は亦安息日の主たるなり、と。

< Marcum 2 >