< Psalmorum 123 >

1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2 Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione:
miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
4 Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

< Psalmorum 123 >