< Hebræos 11 >

1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (aiōn g165)
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (aiōn g165)
4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur: quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
Fide Noe responso accepto de iis, quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et iustitiæ, quæ per fidem est, heres est institutus.
8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret.
9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
Fide demoratus est in Terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
Expectabat enim fundamenta habentem civitatem: cuius artifex, et conditor Deus.
11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat.
12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram.
14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi.
16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones;
18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob, et Esau.
21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
Fide Iacob, moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ eius.
22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem,
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
maiores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
Fide transierunt Mare rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
Fide muri Iericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, et Prophetis:
33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< Hebræos 11 >