< Proverbiorum 30 >

1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.
6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Sheol h7585)
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Sheol h7585)
17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ!
18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;
26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;
28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:
30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.

< Proverbiorum 30 >